16.8.07



Magnificat anima mea Dominum
Et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ
ecce enim ex hoc beatam
me dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen ejus
Et misericordia ejus a progenie
in progenies timentibus eum
Fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes
Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiæ suæ
Sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini ejus in sæcula
Amen
Gloria Patri et Filio
Et Spiritu Sancto
Sicut era in principio et nunc, et semper
Et in sæcula sæculorum
Amen

Sem comentários: